HARISTALLIUM

HARISTALLIUM
HARISTALLIUM
seu Heristellium, locus celebris in Historia Caroli Magni. Hodie adhuc locus Herstel, ad Weseram seu Visurgim. aliud est in eadem Histor. in ripa Mosae fluminis, non procul Leodio. Fuit autem hoc villa publica; cuius amoeniate delectatus Pippinus, ibi et Palatium exstruxit, et saepe commoratus, an et natus ibi et nutritus est: Unde Heristalliensis saepissime scriptoribus dicitur. Vox Germanica est, et militarem mansionem, vel Domini stabulum designat. Hîc hodie pagus est, qui nomen quoque retinet. Cum tit. Baroniae, Hadr. Vales. Not. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”